- URANIA
- URANIAuna Musarum, Iovis et Mnemosynes filia, cui Astrologiae inventio tribuitur: Pingitur cum veste caerulea, stellis coronata, utraque manu ingentem globum tenens. Ovid. l. 5. Fast. v. 55.Excipit Uranie, tenuêre silentia cuncti.Item Dea Punica, ab Heliogabalo in uxorem ductâ. Herodot. l. 5. etc. Sic enim Afri, ut et Orientales, ab loco et vi caelesti, Lunam vocârunt; non quasi Graecâ voce usi sint Libyae vel Asiae gentes, sed quia Graiô sermone sic illa vox redderetur, sicut Latini Caelestem dixere. Namque et nomen Caelestis Deae legas in veteri nummo Iuliae Socmiae, quae mater erat Heliogabali, natione Syra, ut mirum non sit, si Numen hoc ab ea fuerit cultum. Primi vero omnium hanc venerati sunt Assyrii: ab his accepêre Phoenices et Cyprii; ab illis Graeci et Afri. Vide Pausaniam in Atticis. Nec obstat, quod Uraniae nomine alii Iunonem intelligant, et Athenis fuerit Veneris Οὐρανίας Templum, namque ad Lunam haec feminea Numina facile reduci, diximus suô locô: quemadmodum Astarte eadem Phoenicibus dicta est. Namque Astarte Urania idem omnino valet apud Phoenicas, quod Iuno Lucina, apud Latinos. Vide augustm. super Iudic. quaest. 16. et prolixe atque accurate de Uraniae huius cultu disserentem Gerh. Ioh. Vossium, de Orig. et progr. Idolo. Gentil. l. 2. c. 21. ut et supra, ubi aliquid diximus de Regina caeli. Addo saltem, quod Helenae stellam Uraniam quoque dictam esse, ex Lutatio observat Casp. Barthius, Animadversion. Papin. ad l. 7. Theb. v. 792.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.